Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Numeri

Biblia - Clementine Vulgate

Leviticus Numeri Deuteronomium

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.

2 Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.

4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,

7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,

8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

9 Dabisque dono Levitas

10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.

13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:

15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.

16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,

17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.

18 Filii Gerson: Lebni et Semei.

19 Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.

20 Filii Merari: Moholi et Musi.

21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica:

22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.

23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

24 sub principe Eliasaph filio Laël.

25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.

28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.

30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:

31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.

33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua:

34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.

36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent:

37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.

39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.

42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël:

43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.

44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.

46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,

47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos):

48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.

49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,

50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii:

51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

<< ← Prev Top Next → >>