Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Numeri

Biblia - Clementine Vulgate

Leviticus Numeri Deuteronomium

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.

3 Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.

4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.

5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:

6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt:

10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

11 Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,

12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.

13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.

14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

15 ait: Cur feminas reservastis?

16 nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?

17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate:

18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:

19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

20 Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:

22 aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,

23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:

24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.

25 Dixit quoque Dominus ad Moysen:

26 Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:

27 dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,

29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.

30 Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.

32 Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

33 boum septuaginta duo millia,

34 asinorum sexaginta millia et mille:

35 animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.

36 Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ:

37 e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque:

38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo:

39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:

40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.

41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

42 ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.

43 De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,

44 et de bobus triginta sex millibus,

45 et de asinis triginta millibus quingentis,

46 et de hominibus sedecim millibus,

47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.

48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt:

49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit.

50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,

52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.

53 Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.

54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.

<< ← Prev Top Next → >>