Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / I Paralipomenon

Biblia - Clementine Vulgate

II Regum I Paralipomenon II Paralipomenon

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

1 Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.

2 Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.

3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.

4 Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.

5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.

6 Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.

7 Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.

8 Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.

9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.

10 Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar:

11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.

12 Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.

13 Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.

14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.

15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.

16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen.

17 Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.

18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.

19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.

20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,

21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.

22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.

23 Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:

24 filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.

25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,

26 qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,

27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.

28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.

29 Juxta filios quoque Manasse Bethsan, et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.

30 Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.

31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.

32 Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.

33 Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat.

34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.

35 Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles et Amal.

36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,

37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.

38 Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara.

39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia.

40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.

<< ← Prev Top Next → >>