Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Militia est vita hominis super terram ; et sicut dies mercenarii, dies ejus.

2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,

3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.

5 Induta est caro mea putredine ; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.

6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur ; et consumpti sunt absque ulla spe.

7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.

8 Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam.

9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.

10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.

11 Quapropter et ego non parcam ori meo ; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.

12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?

13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo ;

14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.

15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

16 Desperavi, nequaquam ultra jam vivam ; parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?

18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.

19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?

20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?

21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam ; et si mane me quæsieris, non subsistam.

<< ← Prev Top Next → >>