Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?

3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !

7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?

9 Longior terra mensura ejus et latior mari.

10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?

11 Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat?

12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.

16 Miseriæ quoque oblivisceris et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.

17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.

19 Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.

<< ← Prev Top Next → >>