Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.

2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.

3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.

5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.

6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.

7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.

8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.

9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.

10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.

11 Dies mei transierunt: cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.

12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.

13 Si sustinuero, infernus domus mea est: et in tenebris stravi lectulum meum.

14 Putredini dixi: Pater meus es: mater mea, et soror mea, vermibus.

15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat?

16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?

<< ← Prev Top Next → >>