Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2 Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.

3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?

4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?

5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?

6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius: et lucerna quæ super eum est extinguetur.

7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum.

8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.

9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.

10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.

11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.

12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.

13 Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors.

14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus: et calcet super eum, quasi rex, interitus.

15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est: aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.

16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.

17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.

18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.

19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.

20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.

<< ← Prev Top Next → >>