Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Respondens autem Job, dixit:

2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?

3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.

4 Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.

5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.

6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.

7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.

8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.

9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.

10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.

12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.

15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.

17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.

18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.

20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.

22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?

23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro,

24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?

25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:

26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.

27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.

28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?

29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.

<< ← Prev Top Next → >>