Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:

2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?

3 Qui prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?

4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium?

5 Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?

6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.

8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.

12 An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?

13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.

14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.

15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,

16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?

17 qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,

18 cum ille implesset domos eorum bonis? quorum sententia procul sit a me !

19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos:

20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?

21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.

22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.

23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.

25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.

27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.

28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.

29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.

<< ← Prev Top Next → >>