Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:

2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?

3 quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:

4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:

5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:

6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:

7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.

8 Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.

9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.

10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.

11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium, reddebat mihi:

12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.

13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.

14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

15 Oculus fui cæco, et pes claudo.

16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.

18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.

20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.

22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.

23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

24 Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.

25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.

<< ← Prev Top Next → >>