Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.

2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.

3 Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ.

4 Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suæ: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.

5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia,

6 qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ:

7 qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

8 Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.

9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.

10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ.

11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.

12 Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum:

13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri.

14 Ausculta hæc, Job: sta, et considera mirabilia Dei.

15 Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?

16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?

17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro?

18 Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.

19 Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.

20 Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.

21 At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.

22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.

23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.

24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

<< ← Prev Top Next → >>