Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris? vel parturientes cervas observasti?

2 Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?

3 Incurvantur ad fœtum, et pariunt, et rugitus emittunt.

4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas.

5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?

6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.

7 Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit.

8 Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.

9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?

10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?

11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?

12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?

13 Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.

14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?

15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.

16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente.

17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.

18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus.

19 Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?

20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.

21 Terram ungula fodit, exultat audacter: in occursum pergit armatis.

22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio.

23 Super ipsum sonabit pharetra: vibrabit hasta et clypeus:

24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.

25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?

27 Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?

28 In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus.

29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.

30 Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.

31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:

32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.

33 Respondens autem Job Domino, dixit:

34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.

35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.

<< ← Prev Top Next → >>