Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Iob

Biblia - Clementine Vulgate

Esther Iob Psalmorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

2 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.

3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris?

4 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?

5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.

7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

10 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.

11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.

12 Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

13 Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.

14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.

15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.

16 Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus.

17 Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.

18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.

20 An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?

21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?

22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?

23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?

24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?

25 Concident eum amici? divident illum negotiatores?

26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?

27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.

28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.

<< ← Prev Top Next → >>