Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmi

Biblia - Sacra Vulgata

Iob Psalmi Proverbia

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini

2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me

3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat

4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis

6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma

7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti

8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere

9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me

10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus

11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde

12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies

13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum

14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit

15 ecce parturiit iniustitiam et; concepit dolorem et peperit iniquitatem

16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit

17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet

18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi

<< ← Prev Top Next → >>