Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmi

Biblia - Sacra Vulgata

Iob Psalmi Proverbia

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 in finem pro occultis filii psalmus David

2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime

4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua

5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam

6 increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi;

7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu

8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum

9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia

10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione

11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius

13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum

14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis

15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion

16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum

17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis

18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum

19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem

20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo

21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma

22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione

23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant

24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur

25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret

26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur

27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo

28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor

29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem

30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum

31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum

32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem

33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum

34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret

35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor

36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur

37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius

38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua

39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram

<< ← Prev Top Next → >>