Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 In finem. Filiis Core ad intellectum.

2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos et expulisti eos.

4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos ; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me ;

8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

9 In Deo laudabimur tota die ; et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

10 Nunc autem repulisti et confudisti nos ; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros ; et qui oderunt nos diripiebant sibi.

12 Dedisti nos tamquam oves escarum ; et in gentibus dispersisti nos.

13 Vendidisti populum tuum sine pretio ; et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

15 Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis.

16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:

17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

18 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

19 Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua ;

20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.

23 Exsurge ; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.

24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?

25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.

26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

<< ← Prev Top Next → >>