Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.

2 Eructavit cor meum verbum bonum ; dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.

3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis ; propterea benedixit te Deus in æternum.

4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.

6 Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.

7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui.

8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.

9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te

10 filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.

11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis.

14 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,

15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam, proximæ ejus afferentur tibi.

16 Afferentur in lætitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.

17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram.

18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.

<< ← Prev Top Next → >>