Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

2 Ex Sion species decoris ejus:

3 Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.

4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.

5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

7 Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos ;

10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.

11 Cognovi omnia volatilia cæli ; et pulchritudo agri mecum est.

12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.

13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

15 Et invoca me in die tribulationis ; eruam te, et honorificabis me.

16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?

17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

18 Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

20 Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

21 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23 Sacrificium laudis honorificabit me ; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

<< ← Prev Top Next → >>