Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 In finem. Psalmus David,

2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.

3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

8 Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.

9 Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.

10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.

12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.

15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.

19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.

21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.

<< ← Prev Top Next → >>