Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 In finem, in carminibus. Intellectus David.

2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam ;

3 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea ; et conturbatus sum

4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.

5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.

7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?

8 Ecce elongavi fugiens ; et mansi in solitudine.

9 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.

10 Præcipita, Domine, divide linguas eorum ; quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,

12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.

13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.

14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus ;

15 qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu.

16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.

17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.

18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.

19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi ; quoniam inter multos erant mecum.

20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.

21 Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus ;

22 divisi sunt ab ira vultus ejus ; et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.

23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo.

24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.

<< ← Prev Top Next → >>