Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret.

2 Eripe me de inimicis mei, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.

3 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.

4 Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.

5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.

6 Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes ; non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.

7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes ; et circuibunt civitatem.

8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?

9 Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes.

10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es.

11 Deus meus, misericordia ejus præveniet me.

12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ; ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine ;

13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur,

14 in consummatione, in ira consummationis ; et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.

15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes ; et circuibunt civitatem.

16 Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.

17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam ; quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.

18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.

<< ← Prev Top Next → >>