Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra ;

2 psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.

3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.

4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.

5 Venite, et videte opera Dei ; terribilis in consiliis super filios hominum.

6 Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede ; ibi lætabimur in ipso.

7 Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi ejus super gentes respiciunt ; qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus ;

9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

10 Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

11 Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;

12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

13 Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea

14 quæ distinxerunt labia mea ; et locutum est os meum, in tribulatione mea.

15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.

16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamavi ; et exaltavi sub lingua mea.

18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.

20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

<< ← Prev Top Next → >>