Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Psalmus, in Salomonem.

2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.

3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.

4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.

5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.

6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.

7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.

8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

9 Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.

10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent ;

11 et adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes servient ei.

12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.

13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.

14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.

15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.

16 Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.

17 Sit nomen ejus benedictum in sæcula ; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ; omnes gentes magnificabunt eum.

18 Benedictus Dominus, Deus Israël, qui facit mirabilia solus.

19 Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.

20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.

<< ← Prev Top Next → >>