Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Canticum Psalmi Asaph.

2 Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:

3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.

6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt:

7 tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,

8 Gebal et Ammon, et Amalec ; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.

9 Etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10 Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.

11 Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terræ.

12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana ; omnes principes eorum

13 qui dixerunt: Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.

14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes ;

16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

17 Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.

18 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.

19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus ; tu solus Altissimus in omni terra.

<< ← Prev Top Next → >>