Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.

2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.

3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.

4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.

5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno ;

6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.

7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.

8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.

9 Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.

10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

14 Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione ; eripiam eum, et glorificabo eum.

16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

<< ← Prev Top Next → >>