Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit.

2 Exaltare, qui judicas terram, redde retributionem superbis.

3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur?

4 effabuntur et loquentur iniquitatem, loquentur omnes qui operantur injustitiam?

5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt ; et hæreditatem tuam vexaverunt.

6 Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.

7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.

8 Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite.

9 Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat?

10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?

11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.

12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum ;

13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.

14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet:

15 Quoadusque justitia convertatur in judicium, et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.

16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?

17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.

18 Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me.

19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.

20 Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto?

21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.

22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.

23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos ; disperdet illos Dominus Deus noster.

<< ← Prev Top Next → >>