Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

3 Non avertas faciem tuam a me ; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.

7 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:

10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam ;

11 a facie iræ et indignationis tuæ, quia elevans allisisti me.

12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.

13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus ;

15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.

16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam ;

17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

20 Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit ;

21 ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum ;

22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem,

23 in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.

24 Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:

25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.

27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;

28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29 Filii servorum tuorum habitabunt ; et semen eorum in sæculum dirigetur.

<< ← Prev Top Next → >>