Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

3 Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in sæculum misericordia ejus.

4 Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in sæculum misericordia ejus.

5 De tribulatione invocavi Dominum ; et exaudivit me in latitudine Dominus.

6 Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.

7 Dominus mihi adjutor ; et ego despiciam inimicos meos.

8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.

9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

10 Omnes gentes circuierunt me ; et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis ; et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

13 Impulsus eversus sum, ut caderem ; et Dominus suscepit me.

14 Fortitudo mea et laus mea Dominus ; et factus est mihi in salutem.

15 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.

16 Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me ; dextera Domini fecit virtutem.

17 Non moriar, sed vivam ; et narrabo opera Domini.

18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.

19 Aperite mihi portas justitiæ: ingressus in eas confitebor Domino.

20 Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam.

21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.

22 Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.

23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.

24 Hæc est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et lætemur in ea.

25 O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare.

26 Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini.

27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

28 Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.

29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

<< ← Prev Top Next → >>