Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus ;

2 sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob:

3 Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ;

4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,

5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

6 Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvæ.

7 Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.

8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.

9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.

10 Propter David, servum tuum, non avertas faciem christi tui.

11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.

13 Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi.

14 Hæc requies mea in sæculum sæculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam.

15 Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus.

16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.

17 Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo.

18 Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

<< ← Prev Top Next → >>