Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.

5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.

6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.

7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus:

8 solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus ;

9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.

10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus,

12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.

13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus ;

14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ;

15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.

16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus.

17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus ;

18 et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus:

19 Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus ;

20 et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus ;

21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus ;

22 hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.

23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus ;

24 et redimit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus.

25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.

26 Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

<< ← Prev Top Next → >>