Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;

2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

3 Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti ;

4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.

5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.

7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

8 Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.

9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur ; sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

13 Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.

14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.

16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.

18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me ;

20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.

21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam?

22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

23 Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.

24 Et vide si via iniquitatis in me est ; et deduc me in via æterna.

<< ← Prev Top Next → >>