Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Psalmorum

Biblia - Clementine Vulgate

Iob Psalmorum Proverbiorum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex ; et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.

2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis ; et magnitudinis ejus non est finis.

4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.

5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.

6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.

7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.

8 Miserator et misericors Dominus ; patiens, et multum misericors.

9 Suavis Dominus universis ; et miserationes ejus super omnia opera ejus.

10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua ; et sancti tui benedicant tibi.

11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur ;

12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.

13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.

15 Oculi omnium in te sperant, Domine ; et tu das escam illorum in tempore opportuno.

16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.

19 Voluntatem timentium se faciet ; et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.

20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.

21 Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.

<< ← Prev Top Next → >>