Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Proverbiorum

Biblia - Clementine Vulgate

Psalmorum Proverbiorum Ecclesiasticus

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?

2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,

3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens:

4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.

5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.

7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.

8 Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum ;

9 recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam.

10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite:

11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.

12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.

13 Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.

14 Meum est consilium et æquitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo.

15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ;

16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.

17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.

18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.

19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.

20 In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii,

21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.

22 Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.

23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.

24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant ;

25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.

26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ.

27 Quando præparabat cælos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;

28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ;

29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terræ ;

30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,

31 ludens in orbe terrarum ; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.

33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.

34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.

35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem.

<< ← Prev Top Next → >>