Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Proverbiorum

Biblia - Clementine Vulgate

Psalmorum Proverbiorum Ecclesiasticus

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.

2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.

4 Non proderunt divitiæ in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte.

5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.

6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.

7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.

8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

9 Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia.

10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.

11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.

12 Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit.

13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

14 Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia.

15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit.

16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.

17 Benefacit animæ suæ vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.

18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.

19 Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.

20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.

21 Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur.

22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

23 Desiderium justorum omne bonum est ; præstolatio impiorum furor.

24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

25 Anima quæ benedicit impinguabitur ; et qui inebriat ipse quoque inebriabitur.

26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium.

27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona ; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis.

28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.

29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.

30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.

31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !

<< ← Prev Top Next → >>