Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Proverbiorum

Biblia - Clementine Vulgate

Psalmorum Proverbiorum Ecclesiasticus

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est.

2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino, qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.

3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.

4 Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.

5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.

6 Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos.

7 Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit.

8 Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.

9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.

10 Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.

11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

12 Desiderium impii munimentum est pessimorum, radix autem justorum proficiet.

13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo, effugiet autem justus de angustia.

14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15 Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.

16 Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est.

17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ; qui autem mentitur testis est fraudulentus.

18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ, lingua autem sapientium sanitas est.

19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.

20 Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo.

22 Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.

23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.

24 Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est tributis serviet.

25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.

26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.

27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.

28 In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem.

<< ← Prev Top Next → >>