Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Proverbiorum

Biblia - Clementine Vulgate

Psalmorum Proverbiorum Ecclesiasticus

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

1 Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.

2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

3 In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.

4 Ubi non sunt boves præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

5 Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.

6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.

7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.

8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.

9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.

10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

11 Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.

12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

15 Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

16 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.

17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.

18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.

19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.

20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.

21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.

22 Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.

23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

24 Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.

25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.

26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.

29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

30 Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.

31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis.

32 In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua.

33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

34 Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.

35 Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.

<< ← Prev Top Next → >>