Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Proverbiorum

Biblia - Clementine Vulgate

Psalmorum Proverbiorum Ecclesiasticus

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.

2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.

3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.

4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.

5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.

6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

8 Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.

9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.

10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.

11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.

12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.

13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.

14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.

16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

17 Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.

18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

19 Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.

20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.

21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.

22 Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.

23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.

24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.

25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.

26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.

27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.

28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.

30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.

31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.

32 Melior est patiens viro forti ; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

<< ← Prev Top Next → >>