Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Proverbiorum

Biblia - Clementine Vulgate

Psalmorum Proverbiorum Ecclesiasticus

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

4 Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.

5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.

6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.

7 Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.

8 Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.

9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

10 Viri sanguinem oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.

11 Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.

12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.

14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.

15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.

17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.

19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.

21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.

22 Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.

23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

24 Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.

25 Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.

26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.

27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.

<< ← Prev Top Next → >>