Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Canticum Canticorum

Biblia - Clementine Vulgate

Ecclesiasticus Canticum Canticorum Isaiae

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8

1 SPONSA. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,

2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3 CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

4 SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.

6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7 SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.

10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

11 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.

13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

14 SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.

15 SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.

16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

<< Prev Top Next → >>