Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Canticum Canticorum

Biblia - Clementine Vulgate

Ecclesiasticus Canticum Canticorum Isaiae

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8

1 Ego flos campi, et lilium convallium.

2 SPONSUS. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3 SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

4 Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.

5 Fulcite in me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

7 SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

8 SPONSA. Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

9 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10 En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:

11 jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.

12 Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra ;

13 ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15 SPONSA. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.

<< ← Prev Top Next → >>