Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Canticum Canticorum

Biblia - Clementine Vulgate

Ecclesiasticus Canticum Canticorum Isaiae

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8

1 SPONSUS. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.

2 Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.

3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.

4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium.

5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.

6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.

7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

8 Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11 Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.

15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.

16 SPONSA. Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

<< ← Prev Top Next → >>