Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Canticum Canticorum

Biblia - Clementine Vulgate

Ecclesiasticus Canticum Canticorum Isaiae

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8

1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?

2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

3 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

4 SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

5 CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

6 SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

8 CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?

9 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

10 SPONSA. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

11 CHORUS FRATRUM. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

12 SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

13 SPONSUS. Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.

14 SPONSA. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

<< ← Prev Top Next >>