Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Isaiae

Biblia - Clementine Vulgate

Canticum Canticorum Isaiae Ieremiae

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66

1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.

2 Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.

3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.

4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium ; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli,

5 venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.

6 Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet.

7 Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,

8 et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum.

9 Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.

10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.

11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.

12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.

13 Super hoc cælum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus.

14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.

15 Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio ;

16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.

17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint ;

18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.

19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.

20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet tibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.

21 Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi ;

22 et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.

<< ← Prev Top Next → >>