Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Isaiae

Biblia - Clementine Vulgate

Canticum Canticorum Isaiae Ieremiae

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66

1 Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem ; accedant, et tunc loquantur ; simul ad judicium propinquemus.

2 Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit ; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.

3 Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit.

4 Quia hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum.

5 Viderunt insulæ, et timuerunt ; extrema terræ obstupuerunt, appropinquaverunt, et accesserunt.

6 Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare.

7 Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est ; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.

8 Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei:

9 in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te.

10 Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus ; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

11 Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te ; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.

12 Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos ; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.

13 Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas ; ego adjuvi te.

14 Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël ; ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.

15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia ; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.

16 Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos ; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël lætaberis.

17 Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt ; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.

18 Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes, ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.

19 Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul ;

20 ut videant et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.

21 Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.

22 Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt ; priora quæ fuerunt nuntiate ; et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum ; et quæ ventura sunt indicate nobis.

23 Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite ; et loquamur et videamus simul.

24 Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est ; abominatio est qui elegit vos.

25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis ; vocabit nomen meum ; et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculans humum.

26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.

27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.

28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.

29 Ecce omnes injusti et vana opera eorum ; ventus et inane simulacra eorum.

<< ← Prev Top Next → >>