1 Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
2 De civitate enim sancta vocati sunt ; et super Deum Israël constabiliti sunt ; Dominus exercituum nomen ejus.
3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea ; repente operatus sum, et venerunt.
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
5 Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc ; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.
6 Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua ; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum ; et laude mea infrenabo te, ne intereas.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco ; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.
16 Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram ; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris ;
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate ; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.
21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos ; aquam de petra produxit eis ; et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus. |