Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Osee

Biblia - Clementine Vulgate

Danielis Osee Ioel

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1 Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis init, et oleum in Ægyptum ferebat.

2 Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.

3 In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.

4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est ; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.

5 Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.

6 Et tu ad Deum tuum converteris ; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.

7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.

8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.

12 Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.

13 In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est.

14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

<< ← Prev Top Next → >>