Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Amos

Biblia - Sacra Vulgata

Ioel Amos Abdias

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9

1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum

2 et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum

3 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium

4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae

5 dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas

6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus

7 iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum

8 numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti

9 et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum

11 ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini

12 et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient

13 in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti

14 qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra

<< ← Prev Top Next → >>