Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Amos

Biblia - Clementine Vulgate

Ioel Amos Abdiae

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9

1 Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum.

2 Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israël ; non adjiciam ultra ut pertranseam eum.

3 Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur ; in omni loco projicietur silentium.

4 Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,

5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

7 Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.

8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Ægypti?

9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:

10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.

11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini.

12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.

13 In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti,

14 qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee ; et cadent, et non resurgent ultra.

<< ← Prev Top Next → >>