Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Ionae

Biblia - Clementine Vulgate

Abdiae Ionae Michaeae

Chapter 1 2 3 4

1 Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.

2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,

3 et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

4 Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.

5 Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.

6 Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.

7 Ad extrema montium descendi ; terræ vectes concluserunt me in æternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.

8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.

9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.

10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.

11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.

<< ← Prev Top Next → >>