Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Habacuc

Biblia - Clementine Vulgate

Nahum Habacuc Sophoniae

Chapter 1 2 3

1 Oratio Habacuc prophetæ, pro ignorantiis.

2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.

3 Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.

4 Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus.

5 Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.

6 Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æterntatis ejus.

7 Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ ; turbabuntur pelles terræ Madian.

8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio.

9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quæ locutus es ; fluvios scindes terræ.

10 Viderunt te, et doluerunt montes ; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam ; altitudo manus suas levavit.

11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastæ tuæ.

12 In fremitu conculcabis terram ; in furore obstupefacies gentes.

13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.

14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.

15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

16 Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.

17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.

18 Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo.

19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.

<< ← Prev Top Next >>